Proverbs - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
  • 2. omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
  • 3. revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
  • 4. universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
  • 5. abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
  • 6. misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
  • 7. cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
  • 8. melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
  • 9. cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
  • 10. divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
  • 11. pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
  • 12. abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
  • 13. voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
  • 14. indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
  • 15. in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
  • 16. posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
  • 17. semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
  • 18. contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
  • 19. melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
  • 20. eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
  • 21. qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
  • 22. fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
  • 23. cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
  • 24. favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
  • 25. est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
  • 26. anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
  • 27. vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
  • 28. homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
  • 29. vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
  • 30. qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
  • 31. corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
  • 32. melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
  • 33. sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
أعلى