Exodus - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
  • 2. at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
  • 3. dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius
  • 4. ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra
  • 5. dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
  • 6. praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens
  • 7. nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
  • 8. et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
  • 9. opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus
  • 10. igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
  • 11. ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro
  • 12. dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas
  • 13. praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae
  • 14. flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie
  • 15. veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
  • 16. paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum
  • 17. qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino
  • 18. ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
  • 19. videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
  • 20. occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone
  • 21. et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos
  • 22. reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me
  • 23. ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
أعلى