Exodus - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. haec sunt iudicia quae propones eis
  • 2. si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
  • 3. cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
  • 4. sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
  • 5. quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
  • 6. offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
  • 7. si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
  • 8. si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
  • 9. sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
  • 10. quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
  • 11. si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
  • 12. qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
  • 13. qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
  • 14. si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
  • 15. qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
  • 16. qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
  • 17. qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
  • 18. si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
  • 19. si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
  • 20. qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
  • 21. sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
  • 22. si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
  • 23. sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
  • 24. oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
  • 25. adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
  • 26. si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
  • 27. dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
  • 28. si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
  • 29. quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
  • 30. quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
  • 31. filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
  • 32. si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
  • 33. si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
  • 34. dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
  • 35. si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
  • 36. sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
أعلى