Exodus - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
  • 2. quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
  • 3. cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
  • 4. stante procul sorore eius et considerante eventum rei
  • 5. ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
  • 6. aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
  • 7. cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
  • 8. respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
  • 9. ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
  • 10. quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
  • 11. in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
  • 12. cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
  • 13. et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
  • 14. qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
  • 15. audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
  • 16. erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
  • 17. supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
  • 18. quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
  • 19. responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
  • 20. at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
  • 21. iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
  • 22. quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
  • 23. post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
  • 24. et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
  • 25. respexit filios Israhel et cognovit eos
أعلى