Exodus - Chapter 27 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
  • 2. cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
  • 3. faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
  • 4. craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
  • 5. quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium
  • 6. facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis
  • 7. et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
  • 8. non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
  • 9. facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
  • 10. et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
  • 11. similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
  • 12. in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
  • 13. in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt
  • 14. in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
  • 15. et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
  • 16. in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
  • 17. omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
  • 18. in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
  • 19. cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
  • 20. praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
  • 21. in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
أعلى