Exodus - Chapter 30 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
  • 2. habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
  • 3. vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
  • 4. et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
  • 5. ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
  • 6. ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
  • 7. et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
  • 8. et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
  • 9. non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
  • 10. et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
  • 11. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 12. quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
  • 13. hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
  • 14. qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
  • 15. dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
  • 16. susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
  • 17. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 18. facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
  • 19. lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
  • 20. quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
  • 21. ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
  • 22. locutusque est Dominus ad Mosen
  • 23. dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
  • 24. cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
  • 25. faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
  • 26. et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
  • 27. mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
  • 28. et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
  • 29. sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
  • 30. Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
  • 31. filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
  • 32. caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
  • 33. homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
  • 34. dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
  • 35. faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
  • 36. cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
  • 37. talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
  • 38. homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
أعلى