Exodus - Chapter 32 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit
  • 2. dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
  • 3. fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
  • 4. quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
  • 5. quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
  • 6. surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere
  • 7. locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti
  • 8. recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
  • 9. rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit
  • 10. dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam
  • 11. Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
  • 12. ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
  • 13. recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper
  • 14. placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum
  • 15. et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte
  • 16. et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis
  • 17. audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris
  • 18. qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio
  • 19. cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis
  • 20. arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel
  • 21. dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
  • 22. cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
  • 23. dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
  • 24. quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus
  • 25. videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
  • 26. et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
  • 27. quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
  • 28. fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum
  • 29. et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
  • 30. facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro
  • 31. reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam
  • 32. aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
  • 33. cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo
  • 34. tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum
  • 35. percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
أعلى