Exodus - Chapter 40 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
  • 3. et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
  • 4. et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
  • 5. et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
  • 6. et ante illud altare holocausti
  • 7. labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
  • 8. circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
  • 9. et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
  • 10. altare holocausti et omnia vasa eius
  • 11. labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
  • 12. adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
  • 13. indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
  • 14. {cf15I (SEE 40:13)}
  • 15. {cf15I (SEE 40:13)}
  • 16. {cf2 (40:14)} fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
  • 17. {cf2 (40:15)} igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
  • 18. {cf2 (40:16)} erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
  • 19. {cf2 (40:17)} et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
  • 20. {cf2 (40:18)} posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
  • 21. {cf2 (40:19)} cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
  • 22. {cf2 (40:20)} posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
  • 23. {cf2 (40:21)} ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
  • 24. {cf2 (40:22)} posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
  • 25. {cf2 (40:23)} locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
  • 26. {cf2 (40:24)} posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
  • 27. {cf2 (40:25)} et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
  • 28. {cf2 (40:26)} posuit et tentorium in introitu tabernaculi
  • 29. {cf2 (40:27)} et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
  • 30. {cf2 (40:28)} labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
  • 31. {cf2 (40:29)} laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
  • 32. {cf2 (40:30)} cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
  • 33. {cf2 (40:31)} erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
  • 34. {cf2 (40:32)} operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
  • 35. {cf2 (40:33)} nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
  • 36. {cf2 (40:34)} si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
  • 37. {cf2 (40:35)} si pendebat desuper manebant in eodem loco
  • 38. {cf2 (40:36)} nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
أعلى