1. locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
2. ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
3. non habebis deos alienos coram me
4. non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra
5. non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
6. et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
7. non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
8. memento ut diem sabbati sanctifices
9. sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
10. septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
11. sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
12. honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
13. non occides
14. non moechaberis
15. non furtum facies
16. non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
17. non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
18. cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
19. dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur
20. et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
21. stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
22. dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
23. non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis
24. altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi
25. quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
26. non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua