Exodus - Chapter 28 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
  • 2. faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
  • 3. et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
  • 4. haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
  • 5. accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
  • 6. facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
  • 7. duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant
  • 8. ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
  • 9. sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel
  • 10. sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
  • 11. opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
  • 12. et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem
  • 13. facies et uncinos ex auro
  • 14. et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis
  • 15. rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
  • 16. quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
  • 17. ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
  • 18. in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
  • 19. in tertio ligyrius achates et amethistus
  • 20. in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos
  • 21. habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
  • 22. facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
  • 23. et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
  • 24. catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius
  • 25. et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
  • 26. facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt
  • 27. nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali
  • 28. et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
  • 29. portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum
  • 30. pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
  • 31. facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
  • 32. in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur
  • 33. deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis
  • 34. ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum
  • 35. et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
  • 36. facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
  • 37. ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
  • 38. inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus
  • 39. stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii
  • 40. porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
  • 41. vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
  • 42. facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina
  • 43. et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
أعلى