22. filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
23. accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24. filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
25. at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
26. iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
27. hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
28. in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
29. et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
30. et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao