Exodus - Chapter 26 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
  • 2. longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
  • 3. quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
  • 4. ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
  • 5. quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
  • 6. facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
  • 7. facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
  • 8. longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
  • 9. e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
  • 10. facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
  • 11. quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
  • 12. quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
  • 13. et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
  • 14. facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
  • 15. facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
  • 16. quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
  • 17. in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
  • 18. quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
  • 19. quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
  • 20. in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
  • 21. quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
  • 22. ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
  • 23. et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
  • 24. eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
  • 25. et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
  • 26. facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
  • 27. et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
  • 28. qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
  • 29. ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
  • 30. et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
  • 31. facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
  • 32. quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
  • 33. inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
  • 34. pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
  • 35. mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
  • 36. facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
  • 37. et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
أعلى