Exodus - Chapter 23 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
  • 2. non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
  • 3. pauperis quoque non misereberis in negotio
  • 4. si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
  • 5. si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
  • 6. non declinabis in iudicio pauperis
  • 7. mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
  • 8. nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
  • 9. peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
  • 10. sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
  • 11. anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
  • 12. sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
  • 13. omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
  • 14. tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
  • 15. sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
  • 16. et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
  • 17. ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
  • 18. non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
  • 19. primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
  • 20. ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
  • 21. observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
  • 22. quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
  • 23. praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
  • 24. non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
  • 25. servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
  • 26. non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
  • 27. terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
  • 28. emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
  • 29. non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
  • 30. paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
  • 31. ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
  • 32. non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
  • 33. non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
أعلى