13. in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
14. ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
15. fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
16. et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
17. e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
18. haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
19. stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
20. fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
21. et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
22. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
23. et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
24. tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
25. fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
39. altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
40. tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
41. vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
42. obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
43. quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis