Exodus - Chapter 31 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  • 2. ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
  • 3. et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
  • 4. ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
  • 5. marmore et gemmis et diversitate lignorum
  • 6. dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
  • 7. tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
  • 8. mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
  • 9. et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
  • 10. vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
  • 11. oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
  • 12. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
  • 13. loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
  • 14. custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
  • 15. sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
  • 16. custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
  • 17. inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
  • 18. dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
أعلى