Exodus - Chapter 36 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
  • 2. cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
  • 3. tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
  • 4. unde artifices venire conpulsi
  • 5. dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
  • 6. iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
  • 7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent
  • 8. feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
  • 9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
  • 10. coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
  • 11. fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
  • 12. ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
  • 13. unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
  • 14. fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
  • 15. unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
  • 16. quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
  • 17. fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
  • 18. et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
  • 19. fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
  • 20. fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
  • 21. decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
  • 22. binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
  • 23. e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
  • 24. cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
  • 25. ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
  • 26. cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
  • 27. contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
  • 28. et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
  • 29. quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
  • 30. ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
  • 31. fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
  • 32. et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
  • 33. fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
  • 34. ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
  • 35. fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
  • 36. et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
  • 37. fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
  • 38. et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
أعلى