Exodus - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
  • 2. Ruben Symeon Levi Iuda
  • 3. Isachar Zabulon et Beniamin
  • 4. Dan et Nepthalim Gad et Aser
  • 5. erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
  • 6. quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
  • 7. filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
  • 8. surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
  • 9. et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
  • 10. venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
  • 11. praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
  • 12. quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
  • 13. oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
  • 14. atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
  • 15. dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
  • 16. praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
  • 17. timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
  • 18. quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
  • 19. quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
  • 20. bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
  • 21. et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
  • 22. praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
أعلى