Exodus - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
  • 2. dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
  • 3. ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
  • 4. dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
  • 5. ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
  • 6. dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
  • 7. retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
  • 8. si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
  • 9. quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
  • 10. ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
  • 11. dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
  • 12. perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
  • 13. at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
  • 14. iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
  • 15. loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
  • 16. ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
  • 17. virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
  • 18. abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
  • 19. dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
  • 20. tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
  • 21. dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
  • 22. dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
  • 23. dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
  • 24. cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
  • 25. tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
  • 26. et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
  • 27. dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
  • 28. narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
  • 29. veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
  • 30. locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
  • 31. et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
أعلى