Exodus - Chapter 35 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
  • 2. sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
  • 3. non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
  • 4. et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
  • 5. separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
  • 6. hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
  • 7. et pelles arietum rubricatas et ianthinas
  • 8. ligna setthim
  • 9. et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
  • 10. lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
  • 11. quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
  • 12. tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
  • 13. arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
  • 14. mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
  • 15. candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
  • 16. altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
  • 17. altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
  • 18. cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
  • 19. paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
  • 20. vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
  • 21. egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
  • 22. obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
  • 23. viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
  • 24. si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
  • 25. argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
  • 26. sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
  • 27. et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
  • 28. principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
  • 29. aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
  • 30. omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
  • 31. dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
  • 32. implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
  • 33. ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
  • 34. dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
  • 35. ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
أعلى