Matthew - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
  • 2. et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
  • 3. et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
  • 4. qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
  • 5. tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
  • 6. et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
  • 7. ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
  • 8. iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
  • 9. et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
  • 10. tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
  • 11. tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
  • 12. cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
  • 13. et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
  • 14. ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
  • 15. terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
  • 16. populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
  • 17. exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
  • 18. ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
  • 19. et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
  • 20. at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
  • 21. et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
  • 22. illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
  • 23. et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
  • 24. et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
  • 25. et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
أعلى