Matthew - Chapter 24 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
  • 2. ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
  • 3. sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
  • 4. et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
  • 5. multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
  • 6. audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
  • 7. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
  • 8. haec autem omnia initia sunt dolorum
  • 9. tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
  • 10. et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
  • 11. et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
  • 12. et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
  • 13. qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
  • 14. et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
  • 15. cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
  • 16. tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
  • 17. et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
  • 18. et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
  • 19. vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
  • 20. orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
  • 21. erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
  • 22. et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
  • 23. tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
  • 24. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
  • 25. ecce praedixi vobis
  • 26. si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
  • 27. sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
  • 28. ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
  • 29. statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
  • 30. et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
  • 31. et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
  • 32. ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
  • 33. ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
  • 34. amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
  • 35. caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
  • 36. de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
  • 37. sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
  • 38. sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
  • 39. et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
  • 40. tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
  • 41. duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
  • 42. vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
  • 43. illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
  • 44. ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
  • 45. quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
  • 46. beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
  • 47. amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
  • 48. si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
  • 49. et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
  • 50. veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
  • 51. et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
أعلى