Matthew - Chapter 20 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
  • 2. conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
  • 3. et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
  • 4. et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
  • 5. illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
  • 6. circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
  • 7. dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
  • 8. cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
  • 9. cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
  • 10. venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
  • 11. et accipientes murmurabant adversus patrem familias
  • 12. dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
  • 13. at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
  • 14. tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
  • 15. aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
  • 16. sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
  • 17. et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
  • 18. ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
  • 19. et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
  • 20. tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
  • 21. qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
  • 22. respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
  • 23. ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
  • 24. et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
  • 25. Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
  • 26. non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
  • 27. et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
  • 28. sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
  • 29. et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
  • 30. et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
  • 31. turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
  • 32. et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
  • 33. dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
  • 34. misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
أعلى