Matthew - Chapter 22 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
  • 2. simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
  • 3. et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
  • 4. iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
  • 5. illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
  • 6. reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
  • 7. rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
  • 8. tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
  • 9. ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
  • 10. et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
  • 11. intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
  • 12. et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
  • 13. tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
  • 14. multi autem sunt vocati pauci vero electi
  • 15. tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
  • 16. et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
  • 17. dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
  • 18. cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
  • 19. ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
  • 20. et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
  • 21. dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
  • 22. et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
  • 23. in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
  • 24. dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
  • 25. erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
  • 26. similiter secundus et tertius usque ad septimum
  • 27. novissime autem omnium et mulier defuncta est
  • 28. in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
  • 29. respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
  • 30. in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
  • 31. de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
  • 32. ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
  • 33. et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
  • 34. Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
  • 35. et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
  • 36. magister quod est mandatum magnum in lege
  • 37. ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
  • 38. hoc est maximum et primum mandatum
  • 39. secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
  • 40. in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
  • 41. congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
  • 42. dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
  • 43. ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
  • 44. dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  • 45. si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
  • 46. et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
أعلى