Matthew - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
  • 2. et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
  • 3. et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
  • 4. et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
  • 5. cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
  • 6. et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
  • 7. et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
  • 8. et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
  • 9. nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
  • 10. audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
  • 11. dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
  • 12. filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
  • 13. et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
  • 14. et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
  • 15. et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
  • 16. vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
  • 17. ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
  • 18. videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
  • 19. et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
  • 20. et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
  • 21. alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
  • 22. Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
  • 23. et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
  • 24. et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
  • 25. et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
  • 26. et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
  • 27. porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
  • 28. et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
  • 29. et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
  • 30. erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
  • 31. daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
  • 32. et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
  • 33. pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
  • 34. et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
أعلى