Matthew - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
  • 2. quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
  • 3. ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
  • 4. nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
  • 5. vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
  • 6. et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
  • 7. hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
  • 8. populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
  • 9. sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
  • 10. et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
  • 11. non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
  • 12. tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
  • 13. at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
  • 14. sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
  • 15. respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
  • 16. at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
  • 17. non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
  • 18. quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
  • 19. de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
  • 20. haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
  • 21. et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
  • 22. et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
  • 23. qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
  • 24. ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
  • 25. at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
  • 26. qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
  • 27. at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
  • 28. tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
  • 29. et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
  • 30. et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
  • 31. ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
  • 32. Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
  • 33. et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
  • 34. et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
  • 35. et praecepit turbae ut discumberet super terram
  • 36. et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
  • 37. et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
  • 38. erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
  • 39. et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
أعلى