Matthew - Chapter 28 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
  • 2. et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
  • 3. erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
  • 4. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
  • 5. respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
  • 6. non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
  • 7. et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
  • 8. et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
  • 9. et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
  • 10. tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
  • 11. quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
  • 12. et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
  • 13. dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
  • 14. et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
  • 15. at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
  • 16. undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
  • 17. et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
  • 18. et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
  • 19. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
  • 20. docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
أعلى