Matthew - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
  • 2. duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
  • 3. Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
  • 4. Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
  • 5. hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
  • 6. sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
  • 7. euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
  • 8. infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
  • 9. nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
  • 10. non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
  • 11. in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
  • 12. intrantes autem in domum salutate eam
  • 13. et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
  • 14. et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
  • 15. amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
  • 16. ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
  • 17. cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
  • 18. et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
  • 19. cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
  • 20. non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
  • 21. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
  • 22. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
  • 23. cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
  • 24. non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
  • 25. sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
  • 26. ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
  • 27. quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
  • 28. et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
  • 29. nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
  • 30. vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
  • 31. nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
  • 32. omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
  • 33. qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
  • 34. nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
  • 35. veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
  • 36. et inimici hominis domestici eius
  • 37. qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
  • 38. et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
  • 39. qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
  • 40. qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
  • 41. qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
  • 42. et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
أعلى