Matthew - Chapter 26 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
  • 2. scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
  • 3. tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
  • 4. et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
  • 5. dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
  • 6. cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
  • 7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
  • 8. videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
  • 9. potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
  • 10. sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
  • 11. nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
  • 12. mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
  • 13. amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
  • 14. tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
  • 15. et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
  • 16. et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
  • 17. prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
  • 18. at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
  • 19. et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
  • 20. vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
  • 21. et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
  • 22. et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
  • 23. at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
  • 24. Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
  • 25. respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
  • 26. cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
  • 27. et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
  • 28. hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
  • 29. dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
  • 30. et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
  • 31. tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
  • 32. postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
  • 33. respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
  • 34. ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
  • 35. ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
  • 36. tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
  • 37. et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
  • 38. tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
  • 39. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
  • 40. et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
  • 41. vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
  • 42. iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
  • 43. et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
  • 44. et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
  • 45. tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
  • 46. surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
  • 47. adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
  • 48. qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
  • 49. et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
  • 50. dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
  • 51. et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
  • 52. tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
  • 53. an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
  • 54. quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
  • 55. in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
  • 56. hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
  • 57. at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
  • 58. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
  • 59. principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
  • 60. et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
  • 61. et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
  • 62. et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
  • 63. Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
  • 64. dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
  • 65. tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
  • 66. quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
  • 67. tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
  • 68. dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
  • 69. Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
  • 70. at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
  • 71. exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
  • 72. et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
  • 73. et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
  • 74. tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
  • 75. et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
أعلى