Matthew - Chapter 14 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
  • 2. et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
  • 3. Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
  • 4. dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
  • 5. et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
  • 6. die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
  • 7. unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
  • 8. at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
  • 9. et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
  • 10. misitque et decollavit Iohannem in carcere
  • 11. et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
  • 12. et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
  • 13. quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
  • 14. et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
  • 15. vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
  • 16. Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
  • 17. responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
  • 18. qui ait eis adferte illos mihi huc
  • 19. et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
  • 20. et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
  • 21. manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
  • 22. et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
  • 23. et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
  • 24. navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
  • 25. quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
  • 26. et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
  • 27. statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
  • 28. respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
  • 29. at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
  • 30. videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
  • 31. et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
  • 32. et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
  • 33. qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
  • 34. et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
  • 35. et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
  • 36. et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
أعلى