Matthew - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
  • 2. Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
  • 3. at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
  • 4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
  • 5. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
  • 6. dico autem vobis quia templo maior est hic
  • 7. si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
  • 8. dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
  • 9. et cum inde transisset venit in synagogam eorum
  • 10. et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
  • 11. ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
  • 12. quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
  • 13. tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
  • 14. exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
  • 15. Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
  • 16. et praecepit eis ne manifestum eum facerent
  • 17. ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
  • 18. ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
  • 19. non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
  • 20. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
  • 21. et in nomine eius gentes sperabunt
  • 22. tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
  • 23. et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
  • 24. Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
  • 25. Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
  • 26. et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
  • 27. et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
  • 28. si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
  • 29. aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
  • 30. qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
  • 31. ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
  • 32. et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
  • 33. aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
  • 34. progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
  • 35. bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
  • 36. dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
  • 37. ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
  • 38. tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
  • 39. qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
  • 40. sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
  • 41. viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
  • 42. regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
  • 43. cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
  • 44. tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
  • 45. tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
  • 46. adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
  • 47. dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
  • 48. at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
  • 49. et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
  • 50. quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
أعلى