Matthew - Chapter 27 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
  • 2. et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
  • 3. tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
  • 4. dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
  • 5. et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
  • 6. principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
  • 7. consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
  • 8. propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
  • 9. tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
  • 10. et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
  • 11. Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
  • 12. et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
  • 13. tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
  • 14. et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
  • 15. per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
  • 16. habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
  • 17. congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
  • 18. sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
  • 19. sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
  • 20. princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
  • 21. respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
  • 22. dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
  • 23. dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
  • 24. videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
  • 25. et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
  • 26. tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
  • 27. tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
  • 28. et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
  • 29. et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
  • 30. et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
  • 31. et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
  • 32. exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
  • 33. et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
  • 34. et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
  • 35. postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
  • 36. et sedentes servabant eum
  • 37. et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
  • 38. tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
  • 39. praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
  • 40. et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
  • 41. similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
  • 42. alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
  • 43. confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
  • 44. id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
  • 45. a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
  • 46. et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
  • 47. quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
  • 48. et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
  • 49. ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
  • 50. Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
  • 51. et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
  • 52. et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
  • 53. et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
  • 54. centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
  • 55. erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
  • 56. inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
  • 57. cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
  • 58. hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
  • 59. et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
  • 60. et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
  • 61. erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
  • 62. altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
  • 63. dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
  • 64. iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
  • 65. ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
  • 66. illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
أعلى