Matthew - Chapter 7 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. nolite iudicare ut non iudicemini
  • 2. in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
  • 3. quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
  • 4. aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
  • 5. hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
  • 6. nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
  • 7. petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
  • 8. omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
  • 9. aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
  • 10. aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
  • 11. si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
  • 12. omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
  • 13. intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
  • 14. quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
  • 15. adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
  • 16. a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
  • 17. sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
  • 18. non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
  • 19. omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
  • 20. igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
  • 21. non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
  • 22. multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
  • 23. et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
  • 24. omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
  • 25. et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
  • 26. et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
  • 27. et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
  • 28. et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
  • 29. erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
أعلى