Matthew - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
  • 2. quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
  • 3. sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
  • 4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
  • 5. moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
  • 6. media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
  • 7. tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
  • 8. fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
  • 9. responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
  • 10. dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
  • 11. novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
  • 12. at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
  • 13. vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
  • 14. sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
  • 15. et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
  • 16. abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
  • 17. similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
  • 18. qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
  • 19. post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
  • 20. et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
  • 21. ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
  • 22. accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
  • 23. ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
  • 24. accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
  • 25. et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
  • 26. respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
  • 27. oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
  • 28. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
  • 29. omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
  • 30. et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
  • 31. cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
  • 32. et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
  • 33. et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
  • 34. tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
  • 35. esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
  • 36. nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
  • 37. tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
  • 38. quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
  • 39. aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
  • 40. et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
  • 41. tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
  • 42. esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
  • 43. hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
  • 44. tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
  • 45. tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
  • 46. et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam
أعلى