Matthew - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
  • 2. et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
  • 3. et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
  • 4. et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
  • 5. alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
  • 6. sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
  • 7. alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
  • 8. alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
  • 9. qui habet aures audiendi audiat
  • 10. et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
  • 11. qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
  • 12. qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
  • 13. ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
  • 14. et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
  • 15. incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
  • 16. vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
  • 17. amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
  • 18. vos ergo audite parabolam seminantis
  • 19. omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
  • 20. qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
  • 21. non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
  • 22. qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
  • 23. qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
  • 24. aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
  • 25. cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
  • 26. cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
  • 27. accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
  • 28. et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
  • 29. et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
  • 30. sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
  • 31. aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
  • 32. quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
  • 33. aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
  • 34. haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
  • 35. ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
  • 36. tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
  • 37. qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
  • 38. ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
  • 39. inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
  • 40. sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
  • 41. mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
  • 42. et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
  • 43. tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
  • 44. simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
  • 45. iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
  • 46. inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
  • 47. iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
  • 48. quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
  • 49. sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
  • 50. et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
  • 51. intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
  • 52. ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
  • 53. et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
  • 54. et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
  • 55. nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
  • 56. et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
  • 57. et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
  • 58. et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
أعلى