Matthew - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
  • 2. Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
  • 3. ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
  • 4. et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
  • 5. caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
  • 6. et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
  • 7. illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
  • 8. sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
  • 9. sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
  • 10. hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
  • 11. amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
  • 12. a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
  • 13. omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
  • 14. et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
  • 15. qui habet aures audiendi audiat
  • 16. cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
  • 17. dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
  • 18. venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
  • 19. venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
  • 20. tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
  • 21. vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
  • 22. verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
  • 23. et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
  • 24. verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
  • 25. in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
  • 26. ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
  • 27. omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
  • 28. venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
  • 29. tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
  • 30. iugum enim meum suave est et onus meum leve est
أعلى