Matthew - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
  • 2. at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
  • 3. et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
  • 4. faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
  • 5. et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
  • 6. qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
  • 7. at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
  • 8. sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
  • 9. nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
  • 10. neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
  • 11. quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
  • 12. tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
  • 13. venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
  • 14. at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
  • 15. dicit illis vos autem quem me esse dicitis
  • 16. respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
  • 17. respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
  • 18. et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
  • 19. et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
  • 20. tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
  • 21. exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
  • 22. et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
  • 23. qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
  • 24. tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
  • 25. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
  • 26. quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
  • 27. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
  • 28. amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo
أعلى