Isaiah - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
  • 2. visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
  • 3. propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
  • 4. emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
  • 5. pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
  • 6. haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
  • 7. et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
  • 8. et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
  • 9. ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
  • 10. tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
  • 11. onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
  • 12. dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
  • 13. onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
  • 14. occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
  • 15. a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
  • 16. quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
  • 17. et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
أعلى