Isaiah - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
  • 2. audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
  • 3. cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
  • 4. vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
  • 5. super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
  • 6. a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
  • 7. terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
  • 8. et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
  • 9. nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
  • 10. audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
  • 11. quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
  • 12. cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
  • 13. ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
  • 14. kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
  • 15. et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
  • 16. lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
  • 17. discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
  • 18. et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
  • 19. si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
  • 20. quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
  • 21. quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
  • 22. argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
  • 23. principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
  • 24. propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
  • 25. et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
  • 26. et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
  • 27. Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
  • 28. et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
  • 29. confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
  • 30. cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
  • 31. et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat
أعلى