Isaiah - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
  • 2. et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
  • 3. nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam
  • 4. quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
  • 5. et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem
  • 6. et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
  • 7. vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
  • 8. vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae
  • 9. in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
  • 10. decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres
  • 11. vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
  • 12. cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
  • 13. propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit
  • 14. propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum
  • 15. et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur
  • 16. et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
  • 17. et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent
  • 18. vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum
  • 19. qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
  • 20. vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
  • 21. vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes
  • 22. vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem
  • 23. qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo
  • 24. propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt
  • 25. ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
  • 26. et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
  • 27. non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
  • 28. sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
  • 29. rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
  • 30. et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius
أعلى