Isaiah - Chapter 38 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
  • 2. et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
  • 3. et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
  • 4. et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
  • 5. vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
  • 6. et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
  • 7. hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
  • 8. ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
  • 9. scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
  • 10. ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
  • 11. dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
  • 12. generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
  • 13. sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
  • 14. sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
  • 15. quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
  • 16. Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
  • 17. ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
  • 18. quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
  • 19. vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
  • 20. Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
  • 21. et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
  • 22. et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
أعلى