Isaiah - Chapter 22 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
  • 2. clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
  • 3. cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
  • 4. propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
  • 5. dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
  • 6. et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
  • 7. et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
  • 8. et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
  • 9. et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
  • 10. et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
  • 11. et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
  • 12. et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
  • 13. et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
  • 14. et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
  • 15. haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
  • 16. quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
  • 17. ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
  • 18. coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
  • 19. et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
  • 20. et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
  • 21. et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
  • 22. et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
  • 23. et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
  • 24. et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
  • 25. in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
أعلى