Isaiah - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
  • 2. fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
  • 3. principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
  • 4. et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
  • 5. et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
  • 6. adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
  • 7. respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
  • 8. ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
  • 9. agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
  • 10. dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
  • 11. vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
  • 12. populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
  • 13. stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
  • 14. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
  • 15. quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
  • 16. et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
  • 17. decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
  • 18. in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
  • 19. et torques et monilia et armillas et mitras
  • 20. discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
  • 21. et anulos et gemmas in fronte pendentes
  • 22. et mutatoria et pallia et linteamina et acus
  • 23. et specula et sindones et vittas et theristra
  • 24. et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
  • 25. pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
  • 26. et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
أعلى