Isaiah - Chapter 41 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
  • 2. quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
  • 3. persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit
  • 4. quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum
  • 5. viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
  • 6. unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare
  • 7. confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur
  • 8. et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei
  • 9. in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
  • 10. ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
  • 11. ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
  • 12. quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
  • 13. quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
  • 14. noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel
  • 15. ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones
  • 16. ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
  • 17. egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
  • 18. aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum
  • 19. dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
  • 20. ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
  • 21. prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
  • 22. accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
  • 23. adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul
  • 24. ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos
  • 25. suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum
  • 26. quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros
  • 27. primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo
  • 28. et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
  • 29. ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum
أعلى