Isaiah - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
  • 2. et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
  • 3. et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
  • 4. quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
  • 5. et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
  • 6. pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
  • 7. propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
  • 8. et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
  • 9. congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
  • 10. inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
  • 11. haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
  • 12. non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
  • 13. Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
  • 14. et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
  • 15. et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
  • 16. liga testimonium signa legem in discipulis meis
  • 17. et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
  • 18. ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
  • 19. et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
  • 20. ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
  • 21. et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
  • 22. et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
أعلى