Isaiah - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
  • 2. super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
  • 3. ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
  • 4. vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
  • 5. venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
  • 6. ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
  • 7. propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
  • 8. et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
  • 9. ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
  • 10. quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
  • 11. et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
  • 12. pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
  • 13. super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
  • 14. et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
  • 15. omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
  • 16. infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
  • 17. ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
  • 18. sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
  • 19. et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
  • 20. non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
  • 21. sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
  • 22. et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
أعلى