Isaiah - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
  • 2. ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
  • 3. quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
  • 4. ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
  • 5. vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea
  • 6. ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
  • 7. ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
  • 8. dicet enim
  • 9. numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria
  • 10. quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
  • 11. numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius
  • 12. et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius
  • 13. dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
  • 14. et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
  • 15. numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
  • 16. propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
  • 17. et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
  • 18. et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
  • 19. et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
  • 20. et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate
  • 21. reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
  • 22. si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
  • 23. consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae
  • 24. propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti
  • 25. adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
  • 26. et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
  • 27. et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
  • 28. veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua
  • 29. transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
  • 30. hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
  • 31. migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
  • 32. adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
  • 33. ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
  • 34. et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet
أعلى