Isaiah - Chapter 40 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
  • 2. loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
  • 3. vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri
  • 4. omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
  • 5. et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
  • 6. vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
  • 7. exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus
  • 8. exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum
  • 9. super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
  • 10. ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
  • 11. sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
  • 12. quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera
  • 13. quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
  • 14. cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
  • 15. ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
  • 16. et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum
  • 17. omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
  • 18. cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei
  • 19. numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
  • 20. forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
  • 21. numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae
  • 22. qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
  • 23. qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit
  • 24. et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos
  • 25. et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
  • 26. levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit
  • 27. quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
  • 28. numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius
  • 29. qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
  • 30. deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent
  • 31. qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
أعلى