Isaiah - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
  • 2. seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
  • 3. et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
  • 4. et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo
  • 5. et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
  • 6. et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
  • 7. et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
  • 8. et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me
  • 9. et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
  • 10. excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
  • 11. et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
  • 12. et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
  • 13. et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea
أعلى