Isaiah - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina
  • 2. derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat
  • 3. et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum
  • 4. et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet
  • 5. et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim
  • 6. et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel
  • 7. in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient
  • 8. et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra
  • 9. in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta
  • 10. quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis
  • 11. in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter
  • 12. vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
  • 13. sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
  • 14. in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos
أعلى