Isaiah - Chapter 64 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
  • 2. sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
  • 3. cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
  • 4. a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
  • 5. occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
  • 6. et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
  • 7. non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
  • 8. et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
  • 9. ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
  • 10. civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
  • 11. domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
  • 12. numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer
أعلى